Apocalypsis B. Joannis*

Caput 13: Versus 8

Occisus est ab origine mundi,in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso praefiguratus est.
(* Traductions européennes)